- BARBOTA
- BARBOTAapud Matthaeum Paris. ad A. C. 1291. Targias multas et galeas cum barbotis et navibus alii Christicolae rapuerunt; qui vocem hanc inutuatus est ex Oliverio Scholastico de Captione Damiatae, Accidit, ut una navis Templariorum, vi torrentis rapta, prope ripam civitatis praecipitaretur ad hostes, qui cum barbotis et uncis ferreis ipsam impugnaverunt diutius: navis species est, sic dicta a rostro ferrato, ut Macer vult in Hierolex. Certe Schefferus eas esse naves has putat, quas Sturlesonius in Chron. Ieernbarchen, quasi dicas, barbam ferream, vocat. Superne tectas fuisse probe coriô, ex Historia Belli Sacri vernacula MS. probat Car. du Fresne, et undique acutas admodum:Meminitque tectarum eiusmodi navium Chron. Petri IV. Aragoniae Regis l. 3. c. 10. Unde Barbotata navigia, quae in modum Barbotarum tecta, apud Sanutum l. 2. part. 4. c. 7. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. Unde aliud etymon elicias, dictas nempe huiusmodi naves a barbutis; est autem Barbuta proprie capitis tegmen, quô milites, Equites inprimis, in proeliis, caput tegebant. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.